- ZAMOLXIS
- ZAMOLXISvir inter Getas natus, Pythagorae discipulus ac servus, ad Aegyptios una cum eo penetravit, quorum ritus secum in patriam deduxit, a suisque, ut et Thracibus, putantibus illum Saturnum esse, post mortem habitus est Deus: Cui victimis humanis fecerunt, quod Legationem ad Deum suum vocârunt. Herodot. l. 4. Vide Hesychium in Ζάμολξις. Nic. Lloydius. Meminit eius Plato in Charmide, Ζάμολξις λέγει ὁ ἡμέτερος βασιλεὺς, θεὸς ὢν, Zamolxis ait, noster Rex, qui Deus est. Laertius item in Pythagora, ea respiciens, quae apud Herodotum legere est locô cit. Sed Herodotus refert, putare se Zamolxin, multo fuisse Pythagorâ antiquiorem. De cultu sic quoque Iamblichus in vita Pythagorae, c. 30. Καὶ ταῦτα παιδεύσας τοὺς Γέτας, καὶ γράψας αὐτοῖς τοὺς νόμους, μέγιςτος τῶ θεῶν ἐςτι παῤ αὐτοῖς, Cumque haec Getas docuisset, eisque leges praescripsisset, Deorum apud eos habitus est maximus. Vide de eodem Strabonem, l. 7. et 16. Lucianum in Deorum Concilio, Malchum sive Porphyrium in vita Pythag. Origenem contra Celsum, l. 2. et 3. Iornandem in geticis et Etymologici Magni Auctorem in Ζάμολξις, ubi variae de eo Veterum sententiaeafferuntur. Thracem eum fuisse, Laertius docet in praef. sed Philosophiam a Pythagora, atque adeo Thracas a Graecis, hausisse vult, testem huius rei Herodotum laudans: sed de Herodoto praeterit illud, quod postea ut diximus, is addit, putare se zamolxin multis ante Pythagoram annis exstitisse. Quod idcirco omisit Laertius, quia mallet Philosophiae inventae gloriam suis adscribere Graecis, quam Barbaris. Vulgarem vero opinionem, quâ duo Zamolxes confunduntur, (si modo Pythagorae ullus eô nomine servus fuit) etiam sequuntur Malchus sive Porphyrius et Iamblichus, uterque in Pythagorae vita: de quibus quid mirum, cum id ad Pythagorae laudem pertineat? Interim a Thracibus multa hausisse pythagoram Hermippus observavit: fierique potest, ut Pythagorae servus, qui Thrax erat, Patriae Philosophiae non fuerit inscius, multaque ab eo Pythagoras didicerit; imo et potuit servi indiciô in aliorum Thracum notitiam pervenire, qui plenius meliusque ea intelligerent. Vossius, de Sectis Philos. c. 3. §. 1. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.